[21] 'Utriusque sexus ergo deum dicis, o Trismegiste?' 'Non deum solum, Asclepi, sed omnia animalia et inanimalia. inpossibile est enim aliquid eorum, quae sunt, infecundum esse. fecunditate enim dempta ex omnibus, quae sunt, inpossibile erit semper esse, quae sunt. ego enim et naturam et sensum [et naturam] et mundum dico in se continere naturam et nata omnia conservare. procreatione enim uterque plenus est sexus et eius utrius-que conexio aut, quod est verius, unitas inconprehensibilis est, quem sive Cupidinem sive Venerem sive utrumque recte poteris nuncupare. hoc ergo omni vero verius manifestiusque mente percipito, quod ex [omni] illo totius naturae deo hoc sit cunctis in aeternum procreandi inventum tributumque mysterium, cui summa caritas, laetitia, hilaritas, cupiditas amorque divinus innatus est. et dicendum foret, quanta sit eius mysterii vis atque necessitas, nisi ex sui contemplatione unicuique ex intimo sensu nota esse potuisset. si enim illud extremum temporis, quo ex crebro adtritu prurimus, ut utraque in utramque fundat natura progeniem, animadvertas, ut altera avide alterius ă€ˆsemen〉 rapiat interiusque recondat, denique eo tempore ex commixtione communi et virtutem feminae marum adipiscuntur et mares femineo torpore lassescunt. effectus itaque huius tam blandi necessariique mysterii in occulto perpetratur, ne vulgo inridentibus inperitis utriusque naturae divinitas ex commixtione sexus cogatur erubescere, multo magis etiam si visibus inreligiosorum hominum subiciantur.