[2] 'O Asclepi, omnis humana inmortalis est anima, sed non uniformiter cunctae sed aliae alio more vel tempore.' 'Non enim, o Trismegiste, omnis unius qualitatis est anima?' 'O Asclepi, ut celeriter de vera〈e〉 rationis continentia decidisti! non enim hoc dixi, omnia unum esse et unum omnia, utpote quae in creatore fuerint omnia, antequam creasset omnia? nec inmerito ipse dictus est omnia, cuius membra sunt omnia. huius itaque, qui est unus omnia vel ipse est creator omnium, in tota hac disputationecurato meminisse. de caelo cuncta in terram et in aquam et in aëra. ignis solum, quod sursum versus fertur, vivificum, quod deorsum, ei deserviens. at vero quicquid de alto descendit, generans est, quod sursum versus emanat, nutriens. terra sola in se ipsa consistens omnium est receptrix omniumque generum, quae accepit, restitutrix. hoc ergo totum, sicut meministi, quod est omnium vel omnia, anima et mundus a natura conprehensa agitantur ita omnium multiformi imaginum [ae]qualitate variata, ut infinitae qualitatum ex intervallo species esse noscantur, adunatae tamen ad hoc, ut totum unum et ex uno omnia esse videantur.