[19] 'Quos dicis vel rerum capita vel initia primordiorum, o Trismegiste?' 'Magna tibi pando et divina nudo mysteria, cuius rei initium facio exoptato favore caelesti. deorum genera multa sunt eorumque omnium pars intellegibilis, alia vero sensibilis, intellegibiles dicuntur non ideo, quod putentur non subiacere sensibus nostris; magis enim ipsos sentimus quam eos, quos visibiles nuncupamus, sicuti disputatio perdocebit et tu, si intendas, poteris pervidere. sublimis etenim ratio eoque divinior ultra hominum mentes intentionesque consistens, si non attentiore aurium obsequio verba loquentis acceperis, transvolabit et transfluet aut magis refluet suique se fontis liquoribus miscebit. suntergo omnium specierum principes dii. hos consecuntur dii, quorum est princeps οὐσία. hi sensibiles, utriusque originis consimiles suae, qui per sensibilem naturam conficiunt omnia, alter per alterum, unusquisque opus suum inluminans. caeli vel quicquid est, quod eo nomine conprehenditur, οὐσιάρχης est Iuppiter; per caelum enim Iuppiter omnibus praebet vitam. solis οὐσιάρχης lumen est; bonum enim luminis per orbem nobis solis infunditur. *** XXXVI, quorum vocabulum est Horoscopi, id est eodem loco semper defixorum siderum, horum οὐσιάρχης vel princeps est, quem παντόμορφον vel omniformem vocant, qui diversis speciebus diversas formas facit. septem sphaerae quae vocantur, habent οὐσιάρχας, id est sui principes, *** quam fortunam dicunt aut εἱμαρμένην, quibus inmutantur omnia lege naturae stabilitateque firmissima, sempiterna agitatione variata. aër vero organum est vel machina omnium, per quam omnia fiunt; est autem οὐσιάρχης huius secundus *** mortalibus mortalia et his similia. his ergo ita se habentibus, ab imo ad summum † seatmoventibus sic sibi conexa sunt omni pertinentia ad se at de *** 〈in〉mortalibus mortalia sensibiliaque insensibilibus adnexa sunt. summa vero gubernatori[s] summo illi domino paret *** vel esse non multa aut potius unum. ex uno etenim cuncta pendentia ex eoque defluentia eum distantia videntur, creduntur esse quam plurima, adunata vero unum vel potius duo: unde fiunt omnia et a quo fiunt, id est de materia, qua fiunt, et ex eius voluntate, cuius nutu efficiuntur † alia.'