[14] qui ergo homines post nos erunt, sophistarum calliditate decepti a vera, pura sanctaque philosophia avertentur. simplici enim mente et anima divinitatem colere eiusque facta venerari, agere etiam dei voluntati gratias, quae est bonitatis sola plenissima, haec est nulla animi inportuna curiositate violata philosophia. et de his sit hucusque tractatus. de spiritu vero et de his similibus hinc sumatur exordium. fuit deus et ὕλη, quem Graece credimus mundum, et mundo comitabatur spiritus vel inerat mundo spiritus, sed non similiter ut deo nec deo haec, de quibus mundus. idcirco non erant, qu〈i〉a n〈a〉ta non erant, sed in eo iam tunc erant, unde nasci habuerunt. non enim ea sola non nata dicuntur, quae necdum nata sunt, sed ea, quae carent fecunditate generandi, ita ut ex his nihil nasci possit. quaecumque ergo sunt, quibus inest natura generandi, haec et generabilia sunt, de quibus nasci potest, tametsi ea ex se nata sunt. neque enim dubitatur ex his, quae ex se nata sunt, facilenasci posse, de quibus cuncta nascuntur. deus ergo sempiternus, deus aeternus nec nasci potest nec potuit: hoc est, hoc fuit, hoc erit semper. haec ergo est, quae ex se tota est, natura dei. ὕλη autem vel mundi natura et spiritus, quamvis nata non videantur a principio, tamen in se nascendi procreandique vim possident atque naturam. fecunditatis etenim initium in qualitate naturae est, quae et conceptus et partus in se possidet vim atque materiam.