[6] Sane accipe rationem, quemadmodum credimus in auctorem, ne forte dicas: 'Sed habet et in ecclesiam, sed habet et in remissionem peccatorum, sed habet et in resurrectionem! '— Quid ergo? Par causa est: Sic credimus in Christum, sic cre-dimus in patrem, quemadmodum credimus et in 'ecclesiam', et in 'remissionem peccatorum' et in 'carnis resurrectionem'. Quae ratio est? Quia, qui credit in auctorem, credit et in opus auctoris. Denique ne hoc ingenii nostri putetis, accipite testimonium: Si mihi non creditis, vel operibus credite! Ergo hoc habes. Nunc fides tua amplius elucebit, si in opus auctoris tui fidem veram et integram putaveris deferendam, in 'ecclesiam sanctam' et in 'remissionem peccatorum'. Crede ergo, ex fide quia omnia tibi peccata remittuntur! Quare legisti in evangelio dicente domino: Fides tua te salvum fecit. — REMISSIONEM .. RESURRECTIONEM. Crede, quia resurget et caro! Quid enim opus fuit, ut Christus carnem susciperet, quid opus fuit, ut Christus crucem ascenderet, quid opus fuit, ut Christus mortem gustaret, sepulturam susciperet et resurgeret, nisi propter tuam resurrectionem? Totum hoc sacramentum tuae est resurrectionis. Si Christus non resurrexit, vana est fides nostra. Sed quia resurrexit, ideo firma est fides nostra.