Habes hoc in oratione dominica: Pater noster, qui es in caelis: Laus dei, quod pater praedicatur: in eo pietatis gloria; laus dei, quia in caelis habitat, non in terris: Pater noster, qui es in caelis. Sanctificetur nomen tuum, id est, ut sanctificet servos suos; nomen enim illius sanctificatur in nobis, quando prae-dicantur homines Christiani. Ergo optantis est 'sanctificetur nomen tuum'. Veniat regnum tuum: postulatio, ut in omnibus sit regnum Christi. Si deus in nobis regnat, locum habere adversarius non potest, culpa non regnat, peccatum non regnat, sed regnat virtus, regnat pudicitia, regnat devotio. Deinde: Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie. Haec postulatio maxima est eorum, quae postulantur. Et dimitte, inquit, nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debita debitoribus nostris: Ideo cottidie accipe, ut cottidie debito tuo indulgentiam petas. Et ne patiaris nos induci in temptationem, sed libera nos a malo. Quid sequitur? Audi, quid dicat sacerdos: Per dominum nostrum Iesum Christum, in quo tibi est, cum quo tibi est honor, laus, gloria, magnificentia, potestas, cum spiritu sancto a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. Amen.