et diuiditur inquit fons in quattuor initia. nomen est uni Phison; hic est qui circuit omnemterram Euilat, ubi est aurum. terrae autem illius aurum bonum est, ubi est carbunculus et lapis prasinus. et nomen secundo Geon; hic est qui circuit omnem Aethiopiam. et flumen tertium Tigris; hic est qui uadit contra Assyrios. et flumen quartum est Euphrates. haec igitur quattuor sunt flumina, hoc est Phison — secundum Hebraeos Phison dicitur, Ganges autem secundum Graecos —, qui fluit contra Indiam. Geon autem Nilus, qui circuit terram Aegypti uel Aethiopiam. Mesopotamia autem dicitur, quod Tigris et Euphrates incluserint eam, eo quod inter duo haec flumina constituta sit, quod etiam longe positis nomen ipsum et opinio communis expressit. sed quemadmodum fons dicitur sapientia dei? fons enim est secundum euangelium dicens: si quis sitit, ueniat ad me et bibat, fons est et secundum prophetam, qui ait: uenite et edite de meis panibus et bibite uinum, quod miscui uobis. sicut ergo fons uitae est sapientia, fons gratiae spiritalis, ita fons uirtutum est ceterarum, quae nos ad aeternae cursum dirigunt uitae. ex hac igitur anima, quae culta est, non ex ea quae inculta fons iste procedit, ut inriget paradisum, hoc est quaedam diuersarum frutecta uirtutum, quarum sunt quattuor initia, in quae sapientia ista diuiditur. quae sunt quattuor initia uirtutum nisi unum prudentiae, aliud temperantiae, tertium fortitudinis, quartum iustitiae? quae etiam sapientes istius mundi ex nostris adsumpta in suorum scripta librorum transtulerunt. itaque sicut fons sapientia est,ita etiam flumina ista quattuor quaedam ex illo fonte manantia sunt fluenta uirtutum.