sed quid loquatur consideremus: Adam ubi es? adhuc in his remedium sanitatis est qui audiunt dei uerbum. denique Iudaei, qui sibi clauserunt aures ne audirent, hodieque non merentur audire. deinde habent remedium qui se absconderunt. nam qui absconditur erubescit, qui erubescit conuertitur, sicut scriptum est: confundantur et conuertantur omnes ualde uelociter. deinde hoc ipsum quod uocat indicium sanaturi est, quia dominus quos miseratur et uocat. dicendo autem: ubi es? non locum quaerit qui nouit arcanum; neque enim deus clausos oculos habebat, ut non uideret latentem, denique ideo dixit: factus est Adam unus ex nobis, quia aperuit oculos. et hic quidem aperuit oculos, ut culpam suam uideret, quam uitare non potuit; magis enimpostquam peccauimus, nescio quomodo nostra delicta cognoscimus et tunc peccatum esse intellegimus, quod antequam peccaremus non putabamus esse peccatum, certe non quasi peccatum putabamus esse damnandum; nam si damnaremus, non admitteremus. deus autem omnium uidet culpas et omnium delicta cognoscit; super omnium animam, super omnium occulta oculos habet. quid ergo Adam ubi es? id est non in quo, sed in quibus es? non interrogatio ergo est, sed increpatio. de quibus, inquit, bonis, de qua beatitudine, de qua gratia in quam miseriam recidisti? dereliquisti uitam aeternam et adtumulatus es morti, consepultus errori. ubi est illa tua bene sibi conscia confidentia? timor iste culpam fatetur, latebra praeuaricationem, ubi ergo es? hoc est non in quo loco quaero, sed in quo statu. quo te perduxerunt peccata tua, ut fugias deum tuum, quem ante quaerebas? fortasse moueat cur ante increpatur Adam, cum mulier ante gustauerit? sed a praeuaricatione sexus infirmior coeperit, a uerecundia et excusatione fortior, ut femina erroris causa fuerit, uir pudoris.