Et audierunt inquid uocem domini deambulantis ad uesperum. quae est ambulatio dei, qui ubique semper est? sed puto deambulationem quandam esse dei per diuinarum seriem scripturarum, in quibus dei quaedam uersatur praesentia, cum audimus quia ipse aspicit omnia et oculi domini super iustos, cum legimus quia Iesus sciebatcogitationes eorum, eum legimus: quid cogitatis mala in cordibus uestris? ergo dum haec recensemus, quasi deambulantem cognoscimus deum. fugerat ergo peccator, non quo dei posset latere conspectum. sed intra conscientiani suam latere cupiebat, opera sua lucere nolebat. iusti enim faciem ad faciem uidere, quia iusti mens non solum deo praesens est, sed etiam cum deo disputat, sicut scriptum est: iudicate pupillo et iustificate uiduam et uenite disputemus, dicit dominus. ergo cum legit peccator has scripturas, audit uocem dei quasi ambulantis ad uesperum. quid est ad uesperum nisi quia culpam suam sero cognoscit et sero uenit quaedam erroris praeteriti uerecundia, quae errorem praeuenire debuerat? nam dum culpa feruet in corpore et anima exagitatur corporis passionibus, non cogitat deum sensus errantis, hoc est non audit deum ambulantem in scripturis diuinis, ambulantem in mentibus singulorum. dicit enim deus: quoniam inhabitabo in illis et inter eos ambulabo et ero illorum deus. ergo, cum in animae sensum redierit potestatis formido diuinae, tunc erubescimus, tunc nos gestimus abscondere, tunc peccatorum nostrorum positi cogitationibus in medio ligni paradisi, ubi peccauimus, deprehendimur latere cupientes et arbitrantes quod deus non requirat occulta. sed scrutator animorum et cogitationumusque ad diuisionem animae penetrans dicit: Adam, ubi es?