Et dixit serpens mulieri: quid utique dixit deus: ne edatis ex omni ligno quod est in paradiso? et dixit mulier serpenti: ex omni ligno paradisi manducabimus, de fructu autem ligni quod est in medio paradisi dixit deus: non manducabitis ex eo neque tangetis ex eo, ne moriamini. cum audieris sapientiorem bestiis omnibus esse serpentem, hic eius iam quaere uersutiam. simulat se uerba dei dicere et proprios intexit dolos. cum enim dixisset deus: ex omni ligno quod est in paradiso edetis ad escam, de ligno autem quod est scientiae boni et mali non edetis, qua die autem manducabitis ex eo, morte moriemini, serpens quasi interrogans mulierem, cum dixisset deus: 'ex omni ligno quod est in paradiso edetis, de ligno autem uno non edetis', inseruit mendacium, ut diceret: 'ab omni ligno non edetis', cum de uno tantum ligno scientiae boni et mali praeceperit deus non esse gustandum. qua ratione autem fefellerit nihil mirum, quia iis qui aliquem circumscribere conantur consuetudo est fallere. non est igitur interrogatio otiosa serpentis. sed ut scias in mandato nullum uitium esse potuisse, respondit mulier et ait: ex omni ligno paradisi manducabimus, de fructu autem ligni quod est in medio paradiso dixit deus: non manducabitis exeo neque tangetis ab eo, ne morte moriamini. in mandato quidem nullum uitium est, sed in relatione mandati. etenim quantum praesens lectio docet, discimus nihil uel cautionis gratia iungere nos debere mandato. si quid enim uel addas uel detrahas, praeuaricatio quaedam uidetur esse mandati. pura enim et simplex mandati forma seruanda uel testimoni series intimanda est. plerumque testis dum aliquid ad seriem gestorum ex suo adicit, totam testimonii fidem partis mendacio decolorat. nihil igitur uel quod bonum uidetur addendum est. namque hic quid offensionis habet prima specie quod addidit mulier: neque tangetis ex eo quicquam? — tangetis enim deus non dixerat, sed non edetis — sed tamen lapsus incipit esse principium. nam quae addidit uel superfluum addidit uel addendo de proprio semiplenum intellexit dei esse mandatum. docet igitur nos praesentis series lectionis neque detrahere aliquid diuinis debere mandatis neque addere. nam si Iohannes hoc iudicauit de suis scriptis: si quis adposuerit inquit ad haec, adiciet in illum deus plagas, quae scriptae sunt in libro isto, et qui dempserit de uerbis his prophetiae huius, delebit deus partem illius de libro uitae, quanto nihil diuinis mandatis est detrahendum! hinc ergo coepit praeuaricatio prima esse mandati. et plerique putant non mulieris hoc uitium esse, sed Adae fuisse. ita Adam dixisse mulieri,dum eam uellet facere cautiorem, ut adderet mandasse deum: neque tangetis ex eo quicquam. habemus enim quia Adam, non Eua mandatum acceperit a deo; non enim mulier formata fuerat. ipsa quidem uerba Adae, quibus mulieri dicit formam seriemque mandati, non prodit lectio, sed intellegimus per uirum ad mulierem seriem transisse mandati. uidero tamen quid alii sentiant; mihi tamen uidetur a muliere coepisse uitium, inchoasse mendacium. nam etsi de duobus uideatur incertum, tamen sexus prodit qui prius potuerit errare. adde quia praeiudicio illa constringitur, cuius et postea prior error inuentus est. uiro enim mulier, non mulieri uir auctor erroris est. unde et Paulus ait: Adam inquit non est deceptus, mulier autem seducta in praeuaricatione fuit.