discamus igitur quia ubi lignum uitae ibi etiam lignum scientiae boni et mali produxerit deus. habes enim quia produxit lignum uitae 〈ἐν μέσῳ τοῦ παραδείσου〉, hoc est in medio paradiso. ait............. enim intellegitur quod in medio produxerit. ergo in medio paradiso et uita erat et causa mortis. intellege quia non homo fecit uitam, sed uel operando uel custodiendo mandata dei potuit inuenire. erat autem uita, sicut apostolus dixit, abscondita cum Christo in deo. homo ergo siue in umbra uitae erat propter figuram, quia umbra est haec quae nunc nostra est uita in terra, siue in quodam pignore uitae erat, quia habebat insufflationem dei, habebat ergo pignus inmortalitatis, sed in umbra uitae positus absconditam uitam cum Christo in deo uulgari quodam tactu et aspectu uidere et capere non poteratetsi nondum peccator, non tamen incorruptae inuiolabilisque naturae, utpote qui postea peccato lapsus est, nequaquam autem adhuc peccator. denique in umbra uitae erat; qui autem peccatores sunt in umbra mortis sunt. peccatorum enim populus, sicut Esaias docet, sedebat in umbra mortis, cui lux orta per dei gratiam, non per suae uirtutis est meritum. ergo inter insufflationem dei et escam ligni uitae nulla discretio, nec hominem quis potest dicere plus sibi posse adquirere quam diuina ei largitate conlatum est, utinam acceptum tenere possemus! labor etenim noster eo proficit, ut quae tributa sunt resumamus. tertium illud quod propositum est, quia qui mortem non gustauerat mortem timere non poterat, facile ex communis naturae usu absolutionem habet. est enim natura insitum omnibus animantibus, ut etiam quae nondum sibi nocere experta sunt quasi noxia reformident. unde enim columbae in ipso ortu sui uisu terror accipitris? unde lupi ouibus formidabiles, pullis milui? quod si in his quae inrationabilia sunt animantia quidam de aduerso genere animantium naturalis est terror, ut etiam inrationabilia sensum fugiendae mortis accipiant, quanto magis in primo homine rationis utique plenissimo naturalis quaedam opinio mortis debuit esse uitandae!