sed ex hac quaestione alia quaestio rursus emersit. quomodo enim quando solus factus Adam, non dictum est bonum esse factum Adam, quando autem et mulier ex eo facta est, tunc esse bona omnia conprehensum est? licet illic omnem laudauerit creaturam et uniuersitatis creatio sit probata, quoniam in homine naturae praedicata communitas est, tamen non uidetur otiosum, qua ratione, ubi solus factus est Adam. non solum nequaquam praedicatio boni conplacito operi adiecta sit, sed etiam dictum sit non esse bonum solum hominem, cum sciamus quia antequam fieret mulier non errauerit Adam, posteaquam uero mulier facta est, prior diuinum praeuaricatamandatum etiam uirum suum traxerit in errorem et incentiuum eius extiterit. si igitur uiro culpae auctor est mulier, quemadmodum pro bono uidetur adiecta? uerum si consideres quia deo uniuersitatis est cura, inuenies plus placere domino debuisse id in quo esset causa uniuersitatis quam condemnandum fuisse illud in quo esset causa peccati. et ideo quia ex uiro solo non poterat humani esse generis propagatio, pronuntiauit dominus non esse bonum solum hominem esse. maluit enim deus plures esse quos saluos facere posset, quibus donaret peccatum quam unum solum Adam, qui liber esset a culpa. denique quia idem utriusque auctor est operis, uenit in hunc mundum, ut saluos faceret peccatores. postremo nec Cain parricidii rerum, priusquam generaret filios, passus est interire. ergo propter generationem successionis humanae debuit mulier adici uiro. denique hoc ipsa uerba declarant dicentis dei non bonum esse solum hominem esse. nam si mulier prior peccatura erat, tamen redemptionem sibi paritura non debuit ab usu diuinae operationis excludi. quamuis enim Adam non est seductus, mulier autem seducta in praeuaricatione fuerit, salua tamen inquit erit per filiorum generationem, inter quos generauit et Christum.