ita operator noster instituit, ut non extenta a stomacho ad imum, sed insinuata sint ac reflexa, quo uitae nostrae usus propagaretur. nam si extenderentur intestina hominis, quae suscipiunt et deducunt cibum, statim sine ulla pertransiret mora et necesse esset iugiter esurire nos, iugiter epulari aut desistente alimentorum substantia deficere ilico. nunc autem in illa intestinorum reflexione ac sinuatione bipertita ac tripertita haeret cibus et descendendo paulatim uires ministrat, sucum infundit corpori, tenet satietatem, differt edendi appetentiam, nec subita effusio ac repentina euacuatio est nec inexplebilis adpetentia est necinsatiabilis epulandi libido. primum ergo indigentia esset et fames, deinde ex his sequeretur, edendi sine intermissione continuatio. quid autem deformius quam semper uentri studere, qui cum repletur uacuandus est, cum uacuatur replendus? tertium quid superat nisi mors inter ipsos cibos epulasque permixta? quomodo enim poterant diutius uitam producere simul edentes et esurientes, bibentes sitientesque et priusquam replerentur exinanientes omne quod sumpserant statimque esurientes? nunc autem dum paulatim descendit esca, famem et cruditatem naturalis temperat prouidentia. primum enim in stomacho, quem plerique uentrem appellant superiorem, conficitur cibus, deinde coquitur in iecore atque eo uapore digeritur. sucus eius diuiditur certis uiscerum portionibus, ex quo omne corpus ualescit. quod satis iuniorum incrementa, senum testificatur perseuerantia. reliquum cibi in uentrem defluit, quem omnes uentrem appellamus sine adiectione, plerique uentrem dicunt inferiorem, ex quo fimus necesse est, qui plenus iam corruptionis descenderat, egeratur per illud ex transuerso ostium.