Est etiam illa non perfunctoria consideratio, quod sescentesimo anno Noe 〈mense septimo〉 uicensima et septima mensis fit diluuium. septimum mensem uerni esse temporis non ambigitur, quando augentur nascentia, ager parturit, terrarum pariter atque animantium fetura se fundit. tunc ergo fecit diluuium, quando dolor maior eorum foret qui in sua abundantia puniebantur, tunc ultio terribilior tamquam dicentis dei: 'ecce omnia secundum liberalitatis diuinae prouidentiae gratiam diues natura generauit, omnia in usum hominumgerminauit terra fecundior, segetes spectantur tritici, hordeo campi replentur, comae arborum uenturi fructus floribus uestiuntur: non deest terra obsequiis suis, non bestiae muneribus suis, quae sollemnes soluuntur in partus, ut homini nihil desit: homo solus partibus suis deest, nescit auctorem suum, a quo ei omnia ministrantur, neglegit conditorem. despicit homo remuneratorem suum, cum deus opus suum non despexerit. pereant cum homine omnia, propter quem nata sunt omnia. in suis diuitiis consumatur homo, cum sua dote moriatur'. nihil ante hominem terra deliquerat, nullis errauit in fructibus: in homine solo se degenerasse cognoscit, spinas et tribulos pro fructibus ferens. quod solum munus admirabile est, principale mentis interiit. cur igitur omnia illa seruantur? ideo non post collectos fructus infunditur aqua, ne beneficium magis quam diluuium terra sentiret. denique uerno apud Aegyptios tempore, sed mense diuerso Nilus exundat, ut iaciendis seminibus terra mollescat et blandiore sinu, clementiore gremio semina missa suscipiat. quod autem sescentesimo anno Noe fit diluuium, illud uidetur ostendere, quia sexto die Adam oreatus est. idem numerus, hoc est qui par dicitur, et in auctore et in reparatore seruatur, quia fons sexagesimi et sescentesimi sextus est numerus. idem autem et primus et septimus mensis dicitur. sed magis primum obseruare debemus quod post diluuium uerno tempore colendorum cura reparetur agrorum et placidi atque uberis soli incipiat fetura procedere. quo significatur numquam deum eo numero uel tempore interitum hominum fuisse facturum, quofecit exordium, nisi inmanibus delictis esset offensus. simul ueniam temporis et numeri ratio promittit, quod etiam iratus admoneatur tam praecedentibus causis: beneficiorum suorum, ut non penitus deleat eorum substantiam quos ipse donauit.