Illud quoque studio est quaerere, quae causa est cur, postea quam ingressus est Noe arcam et induxit animantia, post septem dies diluuium factum sit. non enim otiosum uideturquod non aut plures aut pauciores interpositi sint dies, sed tot quot in constitutione mundi fuerunt. sex enim diebus factus est mundus, septimo die requieuit deus ab operibus suis. quo declarauit indicio ipsum se esse auctorem mundi atque diluuii. mundum propter bonitatem suam condidit, diluuium fecit nostrorum merito delictorum. admoniti sunt igitur homines uel ex numero dierum, quibus mundus est conditus, quod conditorem suum non lacrimis solum et precatione, sed correctione morum reconciliare debuerant. ergo spatium dedit ad paenitentiam dominus magis uolens ignoscere quam punire, ut imminentis diluuii terrore suspensos ad ueniam cogeret postulandam, quo dum periculum futurae mortis horrescunt, inpietati atque iniustitiae renuntiarent. secundum est, ut hinc quoque domini supra modum misericordis clementiam colligamus, quia multorum annorum offensionem a constitutione mundi in finem usque contractam paucis diebus, si paenituisset eos, uoluit relaxare. est enim deus peccati inmemor, uirtutis remunerator, sicut ait ipse in propheta: ego sum, ego sum qui deleo iniquitates et memor non ero. tu autem memor esto et iudicemur; dic iniquitates tuas, ut iustificeris. cum enim aduerterit ueram animae refusam esse uirtutem, tantum ei honoris adtribuit, ut non solum ueniam superiorum indulgeat peccatorum, uerum etiam gratiam et iustificationes inpertiat. expectauit ergo et septimo die, ipso quo ab operatione requieuit, ut si uenia posceretur, sequeretur correctio, et ab indignatione requiesceret.