haec secundum litteram. quod autem ad altiorem sensum pertinet, omnes mores pessimi erroribus delectantur alienis, nec solum erroribus, sed etiam iis quae ipsis uideantur mala esse, etiamsi non sint. nudum enim se Noe non sentiebat, qui amictu erat indutus sapientiae. denique nec Adam in paradiso positus nudum se putabat nisi posteaquam praeuaricationis commisit errorem. et redopertus amictu sapientiae ac iustitiae mandatorumque caelestium praeuaricatione nudatus 〈se〉 nudum uidit et foliis operiendum putauit. ridet igitur Cham nudatum patrem cernens. omnis namqueimprobus, quoniam ipse deuius disciplinae est, aliorum lapsus non solum pro sui erroris solacio accipit, quod consortes inuenerit culpae, uerum etiam improbo laetatur affectu, tamquam sua ipse delicta correxerit. mala mens ergo laetatur praeter propositum aliquid accidisse sapienti, cum utique corporis lapsus in uitio esse non debeat, etiamsi lapsus putetur, nisi animus quoque inclinet in culpam. postremo ueniabilia huiusmodi iudicentur errata, non odio persequenda, non habenda ludibrio, sed mens, ut dixi, improba, cum putat errasse sapientem, insultandum arbitratur ei cuius sibi putat mores esse contrarios, quod peccatum suum uelut tacito quodam sapientis testimonio redarguatur, eoque laetandum sibi, quod iusto uiro nec eruditio ipsius profuerit nec iustitia suffragata sit nec ea quae secundum corpus sunt habuerint prosperos cursus. haec enim pro summis bonis apud improbos aestimantur in diuitiis aut honore posita, quae tamen nullum fructum ad laudem uirtutis conferunt. propterea insipientiae defensores uidentur 〈qui〉 uirtutis amatorem prosperorum munere esse fraudatum, qui omne bonum temporalibus magis quam perpetuis aestimandum putant.