Ideo in principio sanctus Moyses informauit nos atque instruxit de insufflatione animae, ut non laberemur opinionibus diuersis philosophorum, qui sibi ipsi constare non possunt. plerique enim uaria senserunt, uti Critias et eius discipuli sanguinem esse animam dicentes, istam utique animam, qua uiuimus, quae est sensibilis, non illam animam, quae rationabilis et intellegibilis interioris hominis aestimatur. Hippocrates autem etsi Critiae non inprobauit ingenium nec disputationem eius redarguit, tamen sententiae non adquieuit. Aristoteles endelechiam dixit, ignem alii esse uoluerunt. nos igitur huiusmodi diuisionem teneamus, ut separemus quod est rationabile animae, cuius substantia diuinus est spiritus, sicut ait scriptura: quia insufflauit in faciem eius spiritum uitae, esse autem in ea nutrimentum quoddam uitale, quo hoc corpus animatur, esse etiam delectabile. illarum igitur et uitalis et delectabilis animae partium substantia sanguis appellatur a quibusdam, licet etiam scriptura dixerit: anima totius carnis sanguis est. proprie igituranimam carnis sanguinem appellauit; in carne enim delectatio et passio est, non mens et ratiocinatio. tamen si diligenter intendas, hic locus illum explanat. cum enim hoc loco dixerit sanguinem animam, utique significauit aliud esse animam. aliud sanguinem, ut sit animae substantia spiritus uitalis, sed ipsum spiritum uitalem non per se tantum et sine sanguine usum adferre uiuendi. sed commisceri sanguini, quia sunt quae appellantur arteriae uelut receptacula spiritus, quae non solum aerem purum amplectuntur, sed etiam sanguinem, sed minorem longe sanguinis portionem. gemina enim cum uasa sint, aliud uenae quae φλέφ graece appellatur. aliud arteriae, uena plus habet sanguinis quam spiritus, hoc est φλέφ, arteria minus sanguinis, multo amplius spiritus. iam temperatio pro diuersitate naturae est hominum singulorum.