Tertio dimittitur columba post septem dies atque eadem non regreditur. unde consideremus, ne id quod supra diximus inueniatur esse contrarium. si uerbo quidem columba, opere autem uirtus non reuertit ad iustum, ergo destitutus est iustuset defrudatus munere suo? nequaquam. numquam enim uir huiusmodi a uirtute disiungitur nec, cum emittit ex ore iustitiam disputationemque alicuius uirtutis inducit, uirtute se exuit et imitanda aliis aequitate dispoliat, sed uice solis alios inluminat, cum radios suae lucis emittit. ignis nempe calefacit adpropinquantes, ita ut calorem naturae suae ipse possideat. numquid deficit lux diei, cum totum mundum inluminat claritate? habet inoffensum cursum suum inlibatamque naturam. sic et ista in columbae specie uirtus, cum adhuc ferueret diluuium, secundum auem tamen in terris, secundum uirtutem in hominum passionibus reuertit ad iustum, quia in iniquorum pectoribus uirtus ut posset haerere non potuerat inuenire. et ideo in illo secundo diuorsorio sui regrediens haeret atque requiescit. at uero ubi deferbuerint diluuia passionum et auditi uerbi conpertaeque doctrinae plurimi studuerint esse consortes, iam non unius patrimonium, sed commune bonum esse incipit disciplina uirtutis et tamquam sapientiae poculum hauritur a plurimis, qui ante sitientes bibere noluerunt, sicut nunc feruent diluuia in pectoribus Iudaeorum, et cum aqua doctrinae caelestis exundet, potus exuberet, non putant esse potandum. euangelium legitur, uirtus exit de sermone caelesti, tractat sacerdos in ecclesia, sed ne forte intra arcam solus positus non possit audiri, interdum et egressus ecclesiam, ubi Iudaeus occurrerit, monet, exemplum adfert caelestium scripturarum: cludunt aures, ne uel inuitos fons abluat et uerbi dominici umor aspergat. si qui uero crediderint, currunt ad fontem, doctrinam expetunt, insinuari sibi euangelium concu-piscunt nec satiantur adsiduitate potandi. ita fonte sapientiae certatim repleri desiderant, quem ante fugere gestiebant, quem fontem? audi dicentem: si quis sitit, ueniat ad me et bibat. qui credit in me, sicut dixit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae.