Et sedit area inquit septimo mense septima et uicensima mensis. nisi diligenter intendas, etiam secundum litteram difficilis loci istius conprehensio est. et primum omnium cauendum, ne quem septimi mensis repetitio crebra perturbet. sic enim scriptum est, sescentesimo anno septimo mense septima et uicensima mensis coepisse diluuium, centum quinquaginta diebus fuisse infusionem aquarum, sedisse arcam in monte septimo mense septima et uicensima mensis: postea minui coepisse aquas misericordia dei, centum quinquaginta diebus deminutionem aquarum factam, postea apparuisse capita montium: deinde post quadraginta dies aperuisse ostium arcae sanctum Noe, dimissum coruum non reuertisse, dimissam columbam reuertisse uacuam, iterum post septem dies dimissam reuertisse cum ramo oliuae, tertio post septem dies dimissam non reuertisse, tunc aduertisse Noe quod aquaomnis recessisset. ac sic annus conclusus ostenditur septimo mense septima et uicensima mensis [ac sic annus conclusus ostenditur sescentesimo primo anno Noe in secundo mense septima et uicensima mensis]. quod igitur ad explanationem apertam pertinet, eodem mense atque eodem die restituitur aequalitas terrae post diluuium. quo corrupta est incipiente infusione diluuii. ueris enim tempore omnis ager uiret et terra parturit fructus. tunc incipiunt gemmare arbores, germinare fructus. diuitem ergo reformauit dominus et restituit qualitatem. mense igitur secundo, hoc est, aprili — primus enim mensis martius est, quo habet iustus natalem, quando noctium dierumque aequalitas aestimatur, hoc est octauo ut Romani putant uel ut alii quinto kalendas apriles —, mense inquam secundo, hoc est aprili, septima et uicensima mensis, coepit diluuium. uer igitur initium anni aestimatur, non secundum usum temporis, sed secundum naturae praerogatiuam, ut quia tunc spes anni incohat et incipit se fructus ostendere, tunc uideatur anni esse principium. septimus autem mensis secundum numerum is qui september dicitur computatur, quia etsi a septembri mense annus uideatur incipere, sicut indictionum praesentium usus ostendit — tunc enim seminum iactus —, uere tamen, ex quo plenior gratia se incipit demonstrare, ex eo anni origosubducitur et ideo qui alia ratione primus putatur diuersa aestimatione septimus habetur. tunc ergo sedit arca, hoc est in mense septimo septima et uicensima mensis super montem † quarati. ex illo minui diluuium coepit. simul considera quia isdem numeris quibus aliqua incipiunt resoluuntur, ut diluuium coepit secundo mense anni septima et uicensima mensis, centum quinquaginta diebus influxit diluuium, centum quinquaginta diebus aliis cessit diluuium, quadraginta diebus nimia uis caelesti imbre et fontium eruptione exaestuauit, quadraginta diebus aliis exactis, postquam uisa sunt capita montium, undecimo mense prima die mensis dimisit coruum sanctus Noe. ita constat eodem numero quo cumulatum est diluuium esse inminutum. unde docet nos scriptura ordinem esse seruandum.