excusatur quod ingressus est, praedicaturquod elapsus est nec pluris fecit uestimenta corporis quam animi castimoniam. reliquit tamquam non sua quae adultera suis manibus detinebat et aliena iudicauit quae tactu inpudicae potuerant conprehendi. magnus tamen uir, qui uenditus seruile nesciuit ingenium, adamatus non redamauit, rogatus non adquieuit, conprehensus aufugit, qui cum ab uxore domini conueniretur, teneri ueste potuit, non potuit animo capi ac ne ipsa uerba diu quidem passus contagium iudicauit, si diutius moraretur, ne per manus adulterae libidinis incentiua transirent. itaque uestem exuit, crimen excussit et relictis quibus tenebatur exuuiis spoliatus quidem, sed non nudus aufugit, quia erat tectior indumento pudoris; non est enim nudus nisi quem culpa nudauerit. denique in superioribus habemus quod Adam, posteaquam dei mandata praeuaricatione deseruit et peccati grauis aera contracxit, nudus erat. unde et ipse ait: uocem tuam audiui in paradiso et timui, quia nudus su m, et abscondi me. intellexit enim esse se nudum, qui infulas diuinae protectionis amiserat. et ideo latebat, quia uestem fidei non habebat, quam utique praeuaricando deposuit. magnam rem uides. ille nudus erat, qui tunicam non amisit: iste nudus non erat, qui uestimentis se exuit, quae in manibus adulterae dereliquit. eadem scriptura illum nudum adseruit, hunc abnuit. et ideo expoliauit iste se potius quam nudauit, qui incorrupta uirtutum uestimenta seruabat, expolians se ueterem hominem cum actibus eius, ut indueret nouum, qui secundum imaginem creatoris in agnitione renouatur : ille autem nudus remansit, qui se iterum uestire non potuitsingulari spolio uirtutis exutus, unde pelliciam accepit tunicam, quia peccator habere non poterat spiritalem. reliquit igitur uestimenta Ioseph et nudauit adulterae inuerecundiam, quae postea latere non potuit.