ceterum quod ad moralem pertinet locum, quia omnes saluos uult fieri dominus deus noster, dedit etiam per Ioseph his qui sunt in seruitute solacium, adtribuit magisterium, ut discerent etiam in ultima condicione posse mores esse superiores nec ullum statum inmunem esse uirtutis, si animus se uniuscuiusque cognoscat, carnem seruituti subditam esse, non mentem multosque seruulos esse dominis liberiores, si in seruitute positi a seruilibus putent operibus abstinendum. seruile est omne peccatum, libera est innocentia. unde et dominus ait: omnis qui facit peccatum seruus est peccati. quomodo enim non seruus auarus omnis, qui pro exiguo pecuniae lucello se ipsum auctionatur? timet omnia ne congesta amittat qui non utenda congessit, maiore periculo seruaturus quo maiora quaesiuit. quomodo non mendicus cui sunt parua quae possidet? nam etsi mihi diues uideatur, sibi eget, nec testimoniis sua uota solatur qui quod optat nescit credere. quomodo autem non et ille seruus qui subditus libidini est? primum suis ardet incendiis et pectoris sui facibus exuritur. quibus recte dicit propheta: ambulate in lumine ignis uestri et in flamma, quam accendistis. suscipit omnesmetus, insidiatur somno singulorum, ut unius cupiditate potiatur, fit seruus omnium. seruit igitur ac miseram quidem seruitutem qui ipse sibi dominos facit, ipse uult habere quos timeat; nihil enim tam speciale seruitutis est quam semper timere. ille uero in quauis condicione seruitii semper liber qui amore non capitur, auaritiae uinculis non tenetur, metu criminis non alligatur, qui securus spectat praesentia, quem futura non terrent. nonne tibi uidetur iste in seruitute dominari, ille autem in libertate seruire ? seruiebat Ioseph, regnabat Pharao: beatior huius seruitus quam regnum illius. denique tota Aegyptus conlapsa esset fame, nisi regnum suum consilio seruuli subdidisset.