Nec te Eleazare, praetermittam, utpote sacerdotem sacerdos, sed tuis iuuandus oratis, qui genus sacerdos, peritus in lege, maturus aeui, cum oblatus esses Antiocho persecutori, nec temptamentis potuisti capi nec praemiis inflecti nec suppliciorum acerbitatibus frangi. denique a blandimentis coepit, quia iudicabat tormenta sua posse. superari. 'erubesco' inquit 'canitiem tuam, reuereor senectutem, miror prudentiam: cur abstinendum bonis epulis putas, quas natura largitur? relaxa istiusmodi peruicaciam, expergiscere aliquando, dum adhuc malo tibi persuadere quam extorquere, ne uictus suppliciis facias quod refutas ratione inuitatus.' ad haec respondit senex: 'nos, Antioche, non intentione ducimur, sed reuerentia legis tenemur, quae a suilla carne abstinendum praecepit. pulcherrimam creaturam iudicas, negare tamen non potes quod potior sit temperantia quam uoluptas, potior legis oboedientia quam praeuaricatio. quodsi hoc leue putas, ut carne uescamur suilla, qui in minimis legem contempserit quomodo in magnis tenebit? aut si pretiosa est creatura istiusmodi, uindicaris, cum eo quod sit pulcherrimum defraudamur. abstinentia autem nostra disciplina est castimoniae. discimus enim resecare luxuriam, cupiditates uincere, excludere concupiscentiam, delectationibus corporis obuiare. fortitudinis quoque exercitium est poenis pro lege non cedere, iustitiae quoque insigne atque prudentiae, ut quod sequendum elegimus timore dei morteproposita reseruemus. quis escam imperet liberis? quis autem se ridendum praebeat, ut in hoc seruiat? sed non ridebis. non sum ita senex, ut mihi non iuuenescat animi fortitudo.'