Quid enim deest ei qui illud bonum possidet et habet sibi semper comitem sociamque uirtutem? in quo statu non potentissimus? in qua paupertate non diues? in qua generis ignobilitate non clarus? in quo otio non laboriosus? in qua debilitate non uegetus? in qua infirmitate non fortis? in qua somni quiete non feriatus, quem etiam quiescentem uirtus propria non relinquit? in qua solitudine non stipatus, quem uita beata circumdat, quem uestit gratia, quem gloriae amictus inlustrat? non minus enim otiosus quam cum operatur beatus, nec minus dormiens quam uigilans gloriosus, quia non minus dormiens quam cum uigilat incolomis et sanus est. quando autem feriatus uideri potest, cuius mens semper operatur? quando autem solus, qui cum illo bono semper est, de quo ait propheta: replebimur in bonis domus tuae? quando abiectus, cuius conuersatio in caelo? quando non decorus, qui ad illius decori et solius boni se conformat similitudinem, qui etiamsi membris solutus sit, tamen mente se erigat? et tamquam ille qui cithara canere solitus, si eam dissipatam resolutis neruis et confractam uiderit et usum eius interruptum, abiciat eam atque eius numeros non requirat, sed uoce ipsese mulceat, ita et iste citharam corporis sui otiosam iacere patietur, corde se oblectabit, bonae conscientiae recordatione mulcebit, diuinis oraculis et scriptis propheticis adleuabit, suaue illud et iocundum animo tenens, mente conplectens, cui nihil possit triste accidere, cum semper ei diuinae praesentiae adspiret gratia et ipse sibi adsit summa animi tranquillitate perfusus.