Neque uero, quod grauissimum apud plerosque habetur, se miserum putabit, si in captiuitatem uel ipse ueniat uel eiusfilii; non enim intolerabiliter feret quod habet natura uel quod uidetur domino. denique iustus dixit: bonum uerbum quod locutus est dominus et dixit: fiat pax et fides in diebus meis. non utique iustus iste Ezechias in filios deflexisse aerumnam captiuitatis gratulabatur, sed uoluntati domini obuiare non poterat et ideo mandata eius aequanimiter suscipiebat ut seruulus. accedit illud, quod aestimare poterat posse et in captiuitate meritum eminere uirtutis. neque enim minus beatus Hieremias in captiuitate, minus etiam Danihel. minus Hesdra, minus beati Ananias Azarias Misahel quam si in captiuitatem non incidissent, cum ideo in captiuitatem deducti sint, ut populo et praesentia im captiuitate solacia et spem euadendae captiuitatis adferrent. perfecti est enim uiri conmunitatem naturae sustentare uirtute animi et ad meliora adducere nec succumbere his quae plerisque terribilia et formidolosa uideantur, sed quasi fortem militem grauissimorum casuum sustinere incursus, conflictus subire et quasi prouidum gubernatorem nauem in tempestate regere atque occurrendo insurgentibus fluctibus magis uitare naufragium sulcando undas quam declinando. non iste in persecutione pauidus, non in tormentis mollior ne torquentem exasperet, sed quasi athleta fortis, qui repercutiat uerberantem si non caedis, certe sermonis flagello, qui multis metuenda tormenta despiciatdicens: sagittae infantium factae sunt plagae eorum, qui cum grauissimo licet dolore luctetur nec se miserabilem praebeat, sed ostendat tamquam in lanterna lumen etiam inter asperas procellas et grauissimos flatus suam lucere nec extingui posse animi uirtutem. non iste in suorum iniuriis mollis nec de sepulchro sollicitus sui corporis, cui sciat caelum deberi, non in captiuitate ciuicae plebis abiectior, sed sicut iudex seuerus infidelium perfidiam erroresque condemnans, ut Danihel, qui sacerdotum furta prodebat et superstitiones eorum redarguebat ostendens nulla ueritate subnixas, sed fraudibus adumbratas. talis postremo est uir perfectus, qui omnes uelit bene agere nihilque cuiquam accidere mali et, si praeter uoluntatem eius acciderit, ipse tamen de propria beatitudine nil amittat.