rector ergo noster est Christus. ideoque ait anima: posuit me currus Aminadab. anima ergo currus, quibonum rectorem sustinet. si currus est anima, habet equos uel bonos uel malos. boni equi uirtutes sunt animae, mali equi passiones corporis sunt. bonus ergo rector malos equos restringit et reuocat, bonos incitat. boni equi sunt quattuor: prudentia temperantia fortitudo iustitia, mali equi iracundia concupiscentia timor iniquitas. interdum ipsi equi inter se dissident et aut iracundia protendit aut timor et se inuicem impediunt et cursum retardant. at uero boni equi euolant et a terris ad superiora se subrigunt animamque eleuant, maxime si iugum habeant suaue et onus leue dicentis: tollite iugum meum super uos; iugum enim meum suaue est et onus meum leue. ipse rector est, qui nouit equos proprios gubernare, ut aequalis omnium cursus sit. si uelocior est prudentia, tardior iustitia, admonet flagello proprio segniorem. si temperantia mansuetior, fortitudo durior, nouit copulare discordes, ne forte currum suum dissipent, itaque licet intellegibili spectaculo uidere unamquamque animam cum summo certamine ad caelum rapi, festinantes equos, qui priores perueniant ad brauium Christi, quo prius inponatur palma ceruicibus. isti equi sunt subiecti fidei iugo, adstricti uinculo caritatis, iustitiae frenis, retinaculis sobrietatis. pulchre ergo ait: posuit me currus Aminadab, hoc est pater populi. ipse autem qui pater populi idem pater Naasson, hoc est serpentini iam tu recole quis sicut serpens in cruce pependerit pro salute uniuersorum et intelleges illam animam essepacificam, cui pater deus praesul sit, Christus agitator, quia scriptum est et hoc nomen in nostris: pater, pater agitator Istrahel.