Intuere igitur, o homo, qui sis, quo salutem tuam uitamque tuearis. quid est itaque homo? utrum anima an caro an utriusque copula? aliud enim nos sumus. aliud nostrum, alius qui induitur et aliud uestimentum. legimus in ueteri testamento: omnes animae, quae descenderunt in Aegyptum de hominibus dictum. et alibi dietum est: nonpermanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam carnes sunt. de alterutro ergo legitur quia homo dicitur, et de anima et de carne. sed illa discretio, quod, ubi anima pro homine dicitur, Hebraeus significatur deo adhaerens, non corpori, ut est illud: anima benedicta omnis simplex, ubi autem caro pro homine nuncupatur, peccator exprimitur, ut est illud: ego autem carnalis sum, uenundatus sub peccato. quod enim operor, non cognosco; non enim quod uolo ago, sed quod odi illud facio. hoc iam posterius et de utroque; alius est enim qui uult, alius qui odit, alius qui facit. denique addidit: si ergo quod odi hoc facio, consentio legi, quoniam bona; nunc autem iam non ego illud operor, sed quod habitat in me peccatum. illud quoque expressius: uideo legem carnis meae repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, et tamen cum utrumque in se concertantem hominem declarasset, hoc est interiorem et exteriorem, in animae magis quam in corporis parte se maluit constituere, quod anima sua captiua traheretur ad peccatum, in qua esse mallet et esse confirmat dicens: infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? tamquam ab extraneo hoste ita se desiderat liberari.