Unde et nos si uolumus post mortem corporis huius in bonis esse, caueamus ne adglutinetur anima nostra huic corpori, ne commisceatur, ne inhaereat, ne trahatur a corpore et tamquam ebria perturbationibus eius uacillet et fluitet nec se ei credat atque eius delectationibus, ut committat se eius sensibus. nam et oculus eius error et fraus est, quia fallitur uisus, et auris eius deceptio est, quia et auditus inluditur, et sapor eius deceptio est. denique non otiose dictum est: oculi tui recta uideant et: lingua tua non loquatur peruersa. quod non esset dictum, nisi frequenter errarent. uidisti meretricem, captus es uultu eius et formam decoram putasti: errauerunt oculi tui, peruersa uiderunt, alia nuntiarunt. nam si uere uidissent, uidissent deformem meretricis affectum, inhorrentem procaciam, indecentem inpudicitiam, marcentes libidines, taetram conluuionem, animi uulnera, conscien-tiae cicatrices. qui uiderit inquit mulierem ad concupiscendum eam. uides quod iste falsum quaesiuit qui non ueritatem, sed adulterium requisiuit. uidere enim quaesiuit, ut concupisceret, non ut uerum cognosceret. errat igitur oculus, ubi errat affectus. affectus ergo deceptio est, deceptio uisus — et ideo tibi dicitur: neque capiaris oculis, id est non capiatur anima tua; mulier enim uirorum pretiosas animas capit —, deceptio auditus. denique multo blandimento sermonis mulier fornicaria saepe iuuenis cor seduxit, decepit, inlusit.