Unde quidam ad libros philosophiae diriuarunt eo quod ipsum caelum uolucris simile sit. denique Plato currum uolucrem dixit esse caelum ex eo quod propheta dixerat: cum irent animalia, ibant et rotae coniunctae illis, et cum eleuarent se animalia a terra, eleuabantur rotae. sed propheta non caelum ipsum auem dixit, sed aues esse in caelo. denique et Dauid ait: caeli enarrant gloriam dei, hoc est potestates caelestes uel, cum spectatur pulchrum elementum, praedicatur operator. animam autem describit propheta, cuius sunt motus quattuor uelut equi, λογιστικὸν θυμικὸν ἐπιθυμητικὸν διορατικόν. haec animalia quattuor, id est homo λογικόν, leo θυμικόν, uitulus ἐπιθυμητικόν, aquila διορατικόν. ideo ratio praemissa est, ut reliqua rationem sequantur. ideo cum homine a dextris est leo, id est: cum ratione commotio a dextris est. ista animalia quando eleuantur, eleuantur etiam rotae. rotae autem uita est super terram, qua uiuimus. si animae nostrae motus quattuor eleuantur, eleuatur et uita nostra. ideoque addidit: quoniam spiritus inquituitae erat in rotis. anima ergo magis currus est, quae ait in Canticis canticorum: posuisti me currus Aminadab, hoc est dei nostri. non ergo philosophiae traditioni descriptio concurrit prophetica. denique uocem alarum audisse se dicit propheta. istae alae uirtutes sunt, quae maximo et duplici plausu prudentiae fortitudinis temperantiae iustitiae suauem decorem, uitae cantilenam resultant. Plato autem dulces quosdam sonitus siderum mutuauit sphaerae caelestis generari conuersioae, famam magis et pompam quam ueritatem secutus. nam licet Origenes quoque noster, hoc est ecclesiastico uir officio deditus, planetarum stellarum quandam inenarrabilem motu armoniam esse suauissimi illius soni caelestis adserat, tamen etiam ipsum plurimum indulgere philosophorum traditioni pleraque eius scripta testantur. quod eo scripsi, ut et ab aruspicinae et a philosophiae traditione sacrificii istius interpretationem secernerem. uelint alii doctrinam probare suam, ego iuxta apostolum timidus malo quam doctus uideri, qui ait: uidete ne quis uos depraedetur per philosophiam et inanem seductionem secundum traditionem hominum, secundum elementum huius mundi et non secundum Christum.