Sarae quoque una additur littera, hoc est R, ut uocaretur Sarra. quod utique par est ut in superioribus non unius adiectione pensari litterae. non enim munus deo est una littera, sed uirtus litterae, quae exprimit muneris diuini gratiam. Sara enim dicitur ἀρχὴ ἐμή, hoc est potestus mea uel principatus meus .... initium uel regis ...., Sarra autem dicitur graece ἄρχουσα, latine 'quae regat.' illa mortalis, ista inmortalis: illa specialis, ista generalis. est namque in me prudentia,in me castimonia, in me uirtus, in me iustitia, me solum regunt et mihi dominantur et sunt mortales; moriente enim me soluuntur et moriuntur etiam illa. quae autem prudentia generaliter dicitur, quae castimonia, quae fortitudo ceteraeque uirtutes principales, sed generaliter principales et reginae quaedam inmortales, in his potestas est, inmortale illud principale, sicut est regina ecclesia, quae non me unum, sed uniuersos regit. ergo speciem in genus, partem in uniuersitatem, corruptibilitatem in incorruptibilitatem conuersam uidemus, quae omnia ecclesiae conuenire certum est; non enim specialis haec, sed generalis ratio est nec partis, sed uniuersitatis salus. ideoque his praecedentibus cum unumquemque prudentia sua ad hanc principalem et diffusam per omnes salutem deduxerit, in qua fons sapientiae iustitiaeque est, requiritur generatio et ille perfectae partus iucunditatis, cuius nomen Isaac; nulla enim melior uoluptas quam emendatae gratia conscientiae. hinc Epicurei traxerunt summum bonum uoluptatem esse, sed eam corporis magis inquinamento quam sobrietate mentis aestimauerunt.