Octauo autem die circumcidi puerum lex iubet, mystico utique praecepto, quia ipse est resurrectionis dies; dominica enim die resurrexit dominus Iesus. ergo si dies resurrectionis circumcisos nos et exutos inueniat delictorum superfluis, ab omni ablutos sorde, mundos a uitiis corporalibus, si hinc mundus exieris, mundus resurges. circumcide igitur te non carne, sed uitio carnali et circumcide tuum non solum uernaculum, sed etiam pretio emptum. si ad singula referas, uernaculi sunt naturales motus, pretio empti, ratione et doctrina adquisiti. egent autem illi et hi tamquam uirgulta purgatione et incisione luxuriae, ne euagentur ut sterilia sarmenta et obumbrent inutilia fructuosis, uel ut quaedam omni uitio distenta uitis incassum laborat, ita cauendum ne etiam nostra mens pluribus occupata non solum bonos non generet partus, sed etiam inutilibus plerisque degeneret, simul ut 〈uelut〉 uitis putata non facile siluescat, dissoluaturcito, sed posteritati reseruetur. nam et ingeniosi multa pariunt quae utile est circumcidere et qui doctrinam diligentia adsecuti sunt uidere in se debent inscientiam. mysteri autem ratio dilucida, uernaculi enim Iudaei, pretio empti gentes sunt, qui crediderunt, quia pretio sanguinis Christi redempta ecclesia. ergo et Iudaeus et Graecus quicumque crediderit debet, scire se circumcidere a peccatis, ut possit saluus fieri. et domesticus et alienigena et iustus et peccator circumcidatur remissione peccatorum, ut peccatum non operetur amplius, quia nemo ascendit in regnum caelorum nisi per sacramentum baptismatis. nec proderit superioris iustitia temporis, si in fine uitae iustitiam dereliquerit. ideo Paulus ait: pretio empti estis; nolite fieri serui hominum. sunt enim contraria, quia seruitus peccato contrahitur et pretio peccatum remittitur.