Et dixit ad eum: Abraham, Abraham! repetitione nominis mentem excitat, ut esset paratior. denique respondit ille: ecce ego. et dixit: accipe filium tuum amantissimum quem dilexisti Issac et uade in terram excelsam et offeres mihi illum holocaustum in uno montium, quem tibi dixero. non sinit otiosum esse adfectum patris. a principio eum stimulat et pungit pietatis aculeis et fili nomen addit ad nomen necessitudinis et uim amoris. non satis putauit dixisse filium, adiuncxit amantissimum quem dilexisti Isaac. quid est quod ait: quem dilexisti et non dixit: quem diligis? possumus quidem uti ad defensionem scripturae diuinae quia praeterita plerumque ponit pro uenturis uel praesentibus, ut in euangelio habes: hic est filius meus dilectissimus, in quo conplacui, cum utique semper in filio placeat pater. et in psalmo habes: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, cum semper sedeat. possumus tamen et amantissimum adpraesens accipere et quem dilexisti ad id, ut non recenti quodam inpulsu amoris, sed inolito diu et probato amore significaret dilectum. quod enim ad tempus augetur ad tempus resoluitur, quod autem diu aut semper placuit cito aboleri non potest. potest et illud non absurdum uideri, quia morituros plus diligimus; hoc est: quem ante dilexisti, quasi iam diligat immolandum. nec otiose addit nomen sancti Isaac, id est eum quem suscepisti in senectute, suscepisti de uxore unicum, suscepisti tamquam fidei tuae praemium, remunerationem operum tuorum, suscepisti ex promissione dei, non coniugis fecunditate, ex qua alium sperare non possis, offeres mihi holocaustum, sed prius uade in terram excelsam. interponitur spatium, ne praecipitari subito uideatur adfectus, ut illa dilatione oprepat pietatis gratia, desiderium patris. adiecit: in uno montium, quem tibi dixero. et hic similiter ut, dum ascendit senex, infringeretur inpetus, lassaret dextera, deficeret intentio, dum quaereret montem discere, dedisceret adparatum.