Ecclesia in utroque servat oboedientiam, ut peccatum et alliget et relaxet. Haeresis in altero inmitis, in altero inoboediens vult ligare, quod non resolvat, non vult solvere, quod ligavit. In quo se sua damnat sententia; dominus enim par ius et solvendi esse voluit et ligandi, qui utrumque pari condicione permisit. Ergo qui solvendi ius non habet, nec ligandi habet. Sicut enim secundum dominicam sententiam, qui ligandi ius habet, et solvendi habet, ita istorum adsertio se ipsa strangulat, ut, quia solvendi sibi ius negant, negare debeant et ligandi. Quomodo igitur potest alterum licere, non licere alterum? Quibus donatum utrumque est, aut utrumque licere manifestum est, aut utrumque non licere certum est. Ecclesiae autem utrumque licet, haeresi utrumque non licet; ius enim hoc solis permissum sacerdotibus est. Recte igitur ecclesia vindicat, quae veros sacerdotes habet, haeresis vindicare non potest, quae sacerdotes dei non habet. Non vindicando autem ipsa de se pronuntiat, quod, cum sacerdotes non habeat, ius sibi vindicarenon debeat sacerdotale. Ita in inpudenti contumacia pudentem cernimus confessionem.