Denique habes in psalmo XIIII: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in loco sancto tuo? Non enim nullus, sed probatus habitabit, nec hoc dicit, quod nemo requiescat, sed requiescat electus. Ut scias hoc verum esse, non multo post in psalmo XXIII ait: Quis ascendet in montem domini, aut quis stabit in loco sancto eius? id est non quicumque de vulgo, nec plebeiae vilitatis aliquis, sed vitae egregiae singularisque meriti. Et ut scias, quia, cum 'quis' dicitur, non intellegitur 'nullus', sed 'aliquis' significatur, cum dixisset: 'Quis ascendet in montem domini?', subiecit: Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam. Et alibi: Quis sapiens et intelleget haec? Numquid dicit, quia nullus intellegit? Et in evangelio: Quis fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Et ut conpraehendas, quia de eo dixit, qui utique est, non de eo, qui non est, subiunxit: Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus, inveniet sic facientem. Et illud ita opinor dictum: Deus, quis similis tibi? Non utique nullus, quia imago patris filius est.