Deinde, quia gradus quosdam facitis, ut patrem filio, filium spiritui praeferatis, dicite mihi, utrum sanctus spiritus noverit iudicii diem; nihil enim de eo scriptum est hoc loco. Negatis profecto. Quid si doceo quod noverit? Lectum est enim: Nobis enim revelavit deus per spiritum suum; spiritus enim omnia scrutatur, etiam alta dei. Utique qui alta dei scrutatur, cum deus noverit iudicii diem, etiam spiritus novit. Novit enim omnia, quae deus novit, sicut apostolus declarat dicens: Quis enim scit hominum, quae hominis sunt, nisi spiritus, qui in ipso est? Sic et quae dei sunt, nemo cognovit nisi spiritus dei. Videte igitur, ne aut negando sanctum spiritum scire negetis et patrem scire, quia, quae dei sunt cognovit et dei spiritus, quae autem non cognovit spiritus dei, utique dei non sunt, aut confitendo quia spiritus novit dei, quod negatis filium dei scire, contra vestram adsertionem spiritum filio praeferatis. Verum non solum sacrilega ista, sed etiam inepta dubitatio.