[108] Quid igitur? Dies festos in potu et in epulis aestimabimus? Sed nemo nos in manducando diiudicet; novimus enim, quia lex spiritalis est. Nemo ergo nos iudicet in escis aliquibus aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniis aut sabbato, quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. Corpus itaque Christi requiramus, quod nobis quasi novissima tuba vox de caelo paterna monstravit, tunc, cum dicebant Iudaei, quia tonitruum factum est illi, corpus Christi, quod iterum tuba nobis novissima revelabit, quoniam ipse dominus in iussu archangeli et in tuba domini descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgunt; ubi enim corpus, illic et aquilae, ubi Christi corpus, ibi veritas. Septima igitur tuba hebdomadis requiem videtur significare, quae non solum in diebus et annis et periodis aestimatur — unde et iubilaeus sacratus est numerus —, sed etiam annum septuagesimum conpraehendit, quando in Hierusalem regressus est populus, qui septuaginta annis in captivitate duravit. In centesimis quoque, etiam in millesimis sacri observatio numeri minimepraeteritur; neque enim otiose dixit: Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genua ante Bahal. Ergo umbra futurae quietis in diebus, mensibus, annis, mundi ipsius tempore figuratur, et ideo per Moysen mandatur filiis Israhel, ut septimo mense una mensis singulis fiat requies in memoriale tubarum nec servile aliquod opus, sed deo sacrificium deferatur, eo quod in ipso fine hebdomadis quasi mundi sabbato spiritalia a nobis, non carnalia opera flagitentur. Quod enim carnale, servile, quia animo caro servit, liberum innocentia facit, culpa vernaculum.