[33]
quid de fratribus dicam?
noli, Caesar, putare de unius capite nos agere: aut tres Ligarii retinendi in civitate
140
sunt aut tres ex
141
civitate exterminandi.
quodvis
142
exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam di penates, illo uno
143
exsulante.
si fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat pietas, moveat germanitas; valeat tua vox illa quae vicit.
te enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare, nisi qui nobiscum essent; te omnis qui contra te non essent tuos.
videsne igitur hunc splendorem omnem
144
, hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnis equites Romanos qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi verum etiam probatos viros
145
.
atque his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabantur
146
.
conserva igitur tuis suos ut, quem ad modum cetera quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur.