[25]
itaque illam tuam praeclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi:
satis diu vel naturae vixi
98
vel gloriae.
satis, si ita vis, fortasse naturae, addam
99
etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae certe parum.
qua re omitte, quaeso, istam
100
doctorum hominum in contemnenda morte prudentiam: noli nostro periculo esse sapiens.
saepe enim venit ad meas auris
101
te idem istud nimis crebro dicere, satis te tibi
102
vixisse.
credo, sed tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli natus esses.
omnium salutem civium cunctamque rem publicam res tuae gestae complexae sunt
103
; tantum abes a perfectione maximorum operum ut fundamenta nondum quae cogitas ieceris.
hic tu modum vitae tuae non salute rei publicae, sed aequitate animi definies?
quid, si istud ne gloriae quidem
104
satis est? cuius te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis.