[95]
35
nec
25
vero haec, iudices, ut ego nunc, flens, sed hoc eodem
26
loquitur voltu quo videtis.
negat enim se
27
, negat ingratis civibus fecisse quae fecerit, timidis et omnia pericula circumspicientibus
28
non negat.
plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam quo tutior esset vestra vita suam
29
se fecisse commemorat, ut non modo virtute flecteret sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret
30
, nec timet ne, cum plebem muneribus placarit, vos non conciliarit meritis in rem publicam singularibus.
senatus erga se benevolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna ceperit
31
, secum se
32
ablaturum esse dicit.