[29]
fit obviam Clodio ante fundum eius hora fere undecima aut non multo secus.
statim complures cum telis
18
in hunc faciunt de loco superiore impetum; adversi
19
raedarium occidunt.
cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defenderet, illi qui erant cum Clodio gladiis eductis, partim recurrere ad raedam ut a tergo Milonem adorirentur
20
, partim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius servos qui post erant; ex quibus qui animo fideli in dominum et praesenti
21
fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad raedam pugnari viderent, domino
22
succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera putarent, fecerunt id servi Milonis—dicam enim aperte
23
non derivandi criminis causa, sed ut factum est—nec imperante nec sciente nec praesente domino
24
, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset.