[8] Q. Metellum, familiarissimum suum.
si nihil aliud nisi de civitate ac
2
lege dicimus, nihil dico amplius; causa dicta est.
quid enim horum infirmari, Gratti
3
, potest? Heracleaene esse tum
4
ascriptum negabis?
adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus; qui se non opinari sed scire, non audisse
5
sed vidisse, non interfuisse sed egisse dicit.
adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, huius
6
iudici causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt
7
; qui hunc ascriptum Heracliae esse
8
dicunt.
hic tu tabulas
9
desideras
10
Heracliensium publicas
11
, quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnes?
est ridiculum ad ea quae habemus
12
nihil dicere, quaerere quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipi ius iurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare, tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare.