[27]
nunc illos qui in urbe remanserunt atque adeo qui contra urbis salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia nati
1
sunt cives, monitos
2
etiam atque etiam volo.
mea lenitas adhuc si cui solutior visa est, hoc exspectavit
3
ut id quod latebat erumperet.
quod reliquum est, iam non possum oblivisci meam hanc esse patriam, me horum esse consulem, mihi aut cum his vivendum aut pro his esse moriendum.
nullus est portis
4
custos, nullus insidiator viae: si qui exire volunt, conivere
5
possum; qui vero se in urbe commoverit cuius ego non modo factum sed vel
6
inceptum ullum conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules vigilantis
7
, esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores nostri esse voluerunt.