[28]
ego enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem
126
.
quis igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? qui e ludo atque e
127
pueritiae disciplinis bello maximo atque acerrimis hostibus ad patris exercitum atque in militiae disciplinam profectus est, qui extrema pueritia miles in exercitu
128
summi fuit
129
imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse exercitus imperator, qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico concertavit, plura bella gessit quam ceteri legerunt, pluris provincias confecit quam alii concupiverunt, cuius adulescentia ad scientiam rei militaris non alienis praeceptis sed suis imperiis, non offensionibus belli sed victoriis, non stipendiis sed triumphis est erudita.
quod denique genus esse belli
130
potest in quo illum non exercuerit fortuna rei publicae?
civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense mixtum ex civibus
131
atque ex
132
bellicosissimis nationibus
133
, servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum et hostium non solum gesta ab hoc uno sed etiam confecta nullam rem esse declarant in usu positam militari quae huius
134
viri
135
scientiam fugere possit.