[14]
6
qua re si propter socios nulla ipsi iniuria lacessiti maiores nostri cum Antiocho, cum Philippo, cum Aetolis, cum Poenis bella gesserunt, quanto vos studiosius
48
convenit iniuriis provocatos sociorum salutem una cum imperi vestri dignitate defendere, praesertim cum de maximis vestris vectigalibus agatur?
nam ceterarum provinciarum vectigalia, Quirites, tanta sunt ut eis ad ipsas provincias tuendas
49
vix contenti esse possimus, Asia vero tam
50
opima est ac fertilis ut et ubertate agrorum et varietate fructuum et magnitudine pastionis et multitudine earum rerum quae exportentur
51
facile omnibus terris antecellat.
itaque haec vobis provincia, Quirites, si et belli utilitatem et pacis dignitatem retinere
52
voltis, non modo a calamitate sed etiam a metu calamitatis
53
est defendenda.