1
Cari patria sic ambigue a plerisque proditur, ut prae summa varietate
1
dicere nequeam quae illa vera
2
3
2
sit. Onesimus enim, qui diligentissime vitam Probi scripsit, Romae illum et natum et eruditum sed
3
Illyricianis parentibus fuisse contendit, sed Fabius Ceryllianus, qui tempora Cari, Carini et Numeriani sollertissime persecutus est, neque Romae sed in Illyrico genitum, neque Pannoniis sed Poenis parentibus
4
adserit natum, in ephemeride quadam legisse me
4
memini Carum Mediolanensem fuisse, sed albo
5
curiae
5
Aquileiensis civitatis insertum. ipse se, quod negari non potest, ut epistula eius indicat, quam pro consule ad legatum suum scripsit, cum eum ad bona hortaretur officia, Romanum vult videri.
6
Epistula Cari:
Marcus Aurelius Carus pro consule Ciliciae Iunio legato suo. maiores nostri, Romani illi principes, in legatis creandis hac usi sunt consuetudine, ut morum suorum specimen per eos ostenderent quibus rem
7
publicam delegabant. ego vero, si ita non esset, aliter non fecissem ; nec feci aliter, si
6
te iuvante non fallar, fac igitur, ut maioribus nostris, id est Romanis non discrepemus viris.
8
Vides tota epistula maiores suos Romanos illum