1
Hic ubi patrem fulmine absumptum, fratrem a socero interemptum, Diocletianum Augustum appellatum comperit, maiora vitia et scelera edidit, quasi iam liber ac
1
frenis domesticae pietatis suorum
2
mortibus
2
absolutus, nec ei tamen defuit ad vindicandum sibimet imperium vigor mentis, nam contra Diocletianum multis proeliis conflixit, sed ultima pugna apud Margum commissa victus occubuit.
3
Hic trium principum fuit finis, Cari, Numeriani et Carini. post quos Diocletianum et Maximianum principes di
3
dederunt, iungentes talibus viris Galerium atque Constantium, quorum alter natus est, qui
4
5
6
acceptam ignominiam Valeriani captivitate deleret,
4
alter, qui Gallias Romanis legibus redderet, quattuor sane principes mundi fortes, sapientes, benigni et admodum liberales, unum in rem publicam sentientes, perreverentes
7
Romani senatus, moderati, populi amici, persancti,
8
graves, religiosi et quales principes
5
semper oravimus. quorum vitam singulis libris Claudius Eusthenius, qui Diocletiano ab epistulis fuit, scripsit, quod idcirco dixi ne quis a me rem tantam requireret, maxime cum vel vivorum principum vita non sine reprehensione dicatur.