1
superest nobis Carinus, homo omnium contaminatissimus, adulter, frequens corruptor iuventutis (pudet dicere quod in litteras Onesimus rettulit), ipse quoque
2
male usus genio sexus sui. hic cum Caesar decretis sibi Galliis atque Italia, Illyrico, Hispaniis ac Britanniis et Africa relictus a patre Caesareanum teneret imperium, sed ea lege ut omnia faceret quae Augusti faciunt, enormibus se vitiis et ingenti foeditate maculavit,
3
amicos optimos quosque relegavit, pessimum quemque elegit aut tenuit, praefectum urbi unum ex cancellariis suis fecit, quo foedius nec cogitari potuit
4
aliquando nec dici. praefectum praetorii quem habebat
5
occidit; in eius locum Matronianum, veterem conciliatorem, fecit, unum ex suis
1
notariis, quem stuprorum et libidinum conscium semper atque
6
adiutorem habuerat, invito patre consul processit, superbas ad senatum litteras dedit. vulgo urbis Romae, quasi populo Romano, bona senatus promisit.
2
7
uxores ducendo ac reiciendo novem duxit pulsis plerisque praegnantibus. mimis, meretricibus, pantomimis, cantoribus atque lenonibus Palatium replevit.
8
fastidium subscribendi tantum habuit ut impurum quendam, cum quo semper meridie iocabatur, ad subscribendum poneret, quem obiurgabat plerumque