1
Hic tamen cum etiam post honores militares se
1
improbe, libidinose, tamen fortiter gereret,
2
hortantibus Lugdunensibus, qui et ab Aureliano graviter contusi videbantur et Probum vehementissime pertimescebant, in imperium vocitatus est, ludo paene ac ioco, ut Onesimus dicit, quod quidem apud nullum
2
alium repperisse me scio. nam cum in quodam convivio ad latrunculos luderetur, atque ipse decies imperator exisset, quidam non ignobilis scurra " Ave" inquit " Auguste, " adlataque lana purpurea umeris eius vinxit eumque adoravit; timor inde consciorum
3
atque inde iam exercitus temptatio et imperii, non nihilum tamen Gallis profuit, nam Alamannos, qui tunc adhuc Germani dicebantur, non sine gloriae splendore contrivit, numquam aliter quam latrocinandi
4
pugnans modo. hunc tamen Probus fugatum usque ad ultimas terras et cupientem in Francorum auxilium venire, a quibus originem se trahere ipse dicebat, ipsis prodentibus Francis, quibus familiare est
5
ridendo fidem frangere, vicit et interemit. posteri eius etiam nunc apud Albingaunos agunt, qui ioco
3
4
5
solent dicere sibi non placere esse vel principes vel latrones.
6
Haec digna memoratu de Proculo didicisse me memini, veniamus ad Bonosum, de quo multo minora condidi.