1
Posteri Probi vel odio vel invidiae timore Romanam rem fugerunt et in Italia circa Veronam ac Benacum et Larium atque in his regionibus larem
2
locaverunt. sane quod praeterire non potui, cum imago Probi in Veronensi sita fulmine icta
1
esset ita
2
3
ut eius praetexta colores mutaret, haruspices responderunt huius familiae posteros tantae in senatu claritudinis fore ut omnes summis honoribus fungerentur.
3
sed adhuc neminem vidimus, posteri autem aeternitatem videntur habere non modum.
4
Senatus mortem Probi gravissime accepit, aeque populus, et cum esset nuntiatum Carum imperare, virum bonum quidem sed longe a moribus Probi, Carini causa filii eius, qui semper pessime vixerat, tam senatus
5
quam populus inhorruit, metuebant enim unusquisque tristiorem principem, sed magis improbum metue- bant heredem.
6
Haec sunt, quae de Probo cognovimus vel quae
7
digna memoratu aestimavimus. nunc in alio libro, et quidem brevi, de Firmo et Saturnino et Bonoso et
8
Proculo dicemus, non enim dignum fuit ut quadrigae tyrannorum bono principi miscerentur, post deinde si vita suppetit, Carum incipiemus propagare cum liberis.
4