1
Post haec Illyricum petiit, priusquam veniret, Raetias sic pacatas reliquit ut illic ne suspicionem
2
quidem ullius terroris relinqueret, in Illyrico Sarmatos ceterasque gentes ita contudit ut prope sine bello
3
cuncta reciperet quae illi diripuerant. tetendit deinde iter per Thracias atque omnes Geticos populos fama rerum territos et antiqui nominis potentia pressos aut in deditionem aut in amicitiam recepit.
4
His gestis orientem petiit atque itinere
1
potentissimo quodam latrone Palfuerio capto et interfecto omnem Isauriam liberavit, populis atque urbibus
5
Romanis legibus restitutis. barbarorum, qui apud Isauros sunt, vel per terrorem vel urbanitatem loca ingressus est. quae cum peragrasset, hoc dixit,
Facilius est ab istis locis latrones arceri quam tolli.
6
veteranis omnia illa quae anguste adeuntur loca privata donavit, addens ut eorum filii ab anno octavo
2
3
decimo, mares dumtaxat, ad militiam mitterentur, ne latrocinare umquam discerent.