1
Hac oratione et Tacitus ipse vehementer est motus, et totus senatorius ordo concussus, statimque adclamatum est,
Omnes, omnes.
2
Inde itum ad Campum M artium, ubi comitiale tribunal ascendit, ibi
1
praefectus urbis Aelius Cesetti-
2
3
4
5
3
anus sic locutus est:
Vos, sanctissimi milites et sacratissimi vos Quirites, habetis principem, quem de sententia omnium exercituum senatus elegit, Tacitum dico, augustissimum virum, ut qui hactenus sententiis suis rem publicam, nunc adiuvet
6
iussis atque consultis.
4
adclamatum est a populo, " Felicissime Tacite Auguste, di te servent, " et reliqua quae solent dici.
5
Hoc loco tacendum non est plerosque in litteras rettulisse Tacitum absentem et in Campania positum
6
principem nuncupatum; verum est, nec dissimulare possum, nam cum rumor emersisset illum imperatorem esse faciendum, discessit atque in Baiano duobus
7
mensibus fuit. sed inde deductus huic senatus consulto interfuit, quasi vere privatus et qui vere recusaret